quarta-feira, 10 de julho de 2013

FLOS CARMELI!


" Ave Stella matutina,
Peccatorum medicina,
Mundi Princeps et regina.
Virgo, sola digna dici,
Contra tela Inimici
Clypeum pone salutis
Tuae titulum virtutis,
Tu es enim virga Jesse,
In qua Deus fecit esse
Aaron amygdalum,
Mundi tollens scandalum.
Tu es area compluta
Coelesti rore imbuta,
Sicco tamen vellere,
Tu nos in hoc carcere
Solare propitia,
Dei plena gratia.
O Sponsa Dei Electa,
Esto nobis via recta
Ad aeterna gaudia,
Ubi pax est et gloria.
Tu nos semper aure pia
Dulcis axaudi Maria."

- Ora pro nobis sancta Dei Genitrix.
R: Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Nenhum comentário:

Postar um comentário